- PHALMANT
- PHALMANTin Arabum scriptis, fera in regione Dist, quae Tartariae portio est, monstrum maris horrendum, informe, ingens, longum 40. cubitos, ungue et dente minax, coriô impenetrabili, cuius insidias vix aliter effugere incolas dicunt, quam conscensâ arbore valde procerâ, imo nec semper hâc ratione evadere. Addunt enim, accedensad arborem monstrum, urinam in altum, quantum potest, eiaculari et hominem si assequatur, exurere velut admotâ face: Aut si res non successerit, inclinatô capite ad arboris radices, contentâ voce rugire tamdiu, donec grumis sanguinis ex ore erumpentibus medium crepet. Sed Arabicam hanc esse fabellam, docet Bochart. Hierozoic. Parte poster. l. 6. c. 13. ubi de piuribus eiusmodi Arabum feris erudite disserit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.